Epistola ad Galatas*

Caput 2: Versus 6

Quales aliquando.Ad priora non recurro, quia ea quae modo sunt, sufficiunt; sed qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt. In quo apparet quod non inferior sit illis. Deus autem probatur non accipere personam, quia si ita esset, ego Paulus ante impius cui tales nihil conferrent non fuissem. Vel illud,nihil interest,sed nihil mihi tulerunt.Qui videbantur aliquid esse.Id est, alicujus auctoritatis: quia cum Domino ambulaverant, et transfigurationi ejus interfuerant. Videbantur dicoab his,id est, falsis fratribus. Quia qui videbantur esse aliquid, carnalibus duntaxat hominibus videbantur esse; nam ipsi non sunt aliquid. Etsi aliqui boni ministri Dei sunt, Christus in illis est aliquid, non ipsi per se. Nam si ipsi essent aliquid per se, semper fuissent aliquid.
(* Traductions européennes)